Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.6
Unproofread scanNot analysed yet
victori super morte filii canticum. Psalmus] david. [IX.] Confitebor Domino in toto corde meo, narrabo omnia [Al. omni] mirabilia tua. Laetabor et gandebo in te, canam [h. psallam] nomini tuo, Altissime. Cum ceciderint [h. converterint] inimici mei retrorsum, corruerint et perierint a facie tua. Fecisti enim judicium meum et causam meam, sedisti super solium judex justitiae. Increpasti [Al. increpuisti] gentes, periit impius: nomen eorum delesti in sempiternum [h. saculum] et jugiter. Inimici completoe sunt solitudines in finem, et civitates subvertisti: periit memoria eorum cum ipsis. Dominus autem in sempiternum [h, saculum] sedebit, stabilivit ad judicandum solium suum.