Latin
34.68.1 to 34.68.40
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.68.1-40
Unproofread scanNot analysed yet
Noli timere cum ditatus fuerit vir. cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia: nec descendet post eum gloria ejus. Quia animae suae in vita sua benedicet: laudabunt te, cum bene fuerit tibi. Intrabit (Al. intrabunt) usque ad generationem patrum suorum: usque ad finem non videbunt lucem. Homo cum in honore esset, non intellexit: comparavit se jumentis, et silebitur. CANTICUM [h. PSALM.] ASΑΡΗ. [L.] Fortis Deus Dominus locutus est, et vocavit terram: ab ortu solis usque ad occasum ejus. De Sion perfecta decore Deus [Al. lac. Deus] apparuit. Veniet Deus noster, et non tacebit: ignis coram eo vorabit, et in circuitu ejus tempestas valida. Vocabit caelum desursum, et terram, ut judicet populum suum. Congregate mihi sanctos [h. misericordes] meos: qui feriunt pactum meum in sacrificio. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quia Deus judex est ipse. Semper. Audi populus meus [Al. popule], et loquar, Israel, et contestabor te. Deus Deus tuus ego sum. Non propter victimas tuas arguam te, et holocautomata tua coram me sunt. Semper. Non accipiam de domo tua vitulum [h. taurum]: neque de gregibus tuis hircos. Mea sunt enim omnia animalia silvarum [h. silvae]: pecudes [h. beemoth] in montibus millium. Scio omnes aves montium, et universitas agri [h. ziz dicitur, nomen est avis] mei mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis et plenitudo ejus. Numquid comedam carnem [Al. carnes] taurorum: aut sanguinem hircorum bibam? Immola Deo laudem, et redde altissimo vota [Al. lac. vota] tua. Et invoca me in die tribulationis: liberabo te, et glorificabis me. Impio autem dixit Deus: quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum, et ut assumas pactum meum in ore tuo? [h.