# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.71.35-68

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, 34.71.35 to 34.71.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.71.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.71.35

Ego ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. Vespere et mane et meridie loquar, et resonabo, et exaudiet vocem meam. Redemit in pace animam meam: ab appropinquantibus mihi: multi enim fuerunt adversum me. Exaudiet [Al. audivit] Deus et humiliabit eos, qui judex est ab initio. Semper. Non enim mutantur, …neque timent Deum. Extendit manus suas [Al. manum suam] ad pacifica sua: contaminavit pactum suum. Nitidius butyro os ejus: pugnat autem cor illius, molliores sermones ejus ab oleo, cum sint laneca. Projice super Dominum charitatem tuam et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo. Tu autem, Deus, deduces eos in puteum interitus: viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem fiduciam habeo tui. VICTORI PRO COLUMBA MUTA, EO QUOD PROCUL ABIERIT DAVID HUMILIS, ET SIMPLEX, QUANDO TENUERUNT EUM PALAESTINI IN GETH. [LVI.] Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die pugnans tribulavit me. Conculcaverunt me insidiatores [h. decantatores] mei tota die: multi enim qui pugnant contra me, Altissime. Quacumque die territus fuero: ego [Al. tac. ego] in te confidam. In Deo laudabo verbum ejus [Al tac. ejus], in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Tota die sermonibus me affligebant: contra me omnes cogitationes eorum in malum. Congregabuntur abscondite, ipsi [Al. tac. ipsi] plantas meas [h. calcaneos meos] observabunt: exspectantes animam meam. Qui nullus est salvus in eis: in furore populos detrahe, Deus. Secretiora mea [h. motum meum tu] numerasti, pone lacrymam meam in conspectu [h. utre] tuo: sed non in narratione tua. Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: hoc scio quia Deus meus es [Al ad. tu]. In Deo laudabo verbum: in Domino praedicabo [h. laudabo] sermonem.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
