# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.75

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.75

VICTORI PER IDITHUN CANTICUM [h. PSALM.] DAVID. [LXII.] Attamen apud Deum silebit anima mea: ex eo salus mea. Attamen ipse est scutum meum [h. fortitudo mea] et salus mea: fortitudo mea [h. susceptor meus] non commovebor amplius, Usquequo insidiamini contra virum, interficitis omnes, sicut murus inclinatus et maceria corruens. Partem enim ejus cogitaverunt expellere, placuerunt sibi in mendacio: ore suo benedicunt, et corde suo [h. intrinsecus] maledicunt, Semper. Verumtamen Deo tace [Al. retice], anima mea: ab ipso enim praestolatio mea. Ipse enim [Al. est] fortitudo mea et salus mea: susceptor meus, non timebo [h. movebor]. In Deo salutare meum et gloria mea: robur fortitudinis meae et salus mea in Deo. Sperate in eo omni tempore, populi, effundite coram eo cor vestrum: Deus spes nostra. Semper. Verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri [Al. hominum] in stateris dolosis fraudulenter agunt simul [h. impositis stateris vanitas ipsi simul]. Nolite confidere in calumnia et in rapina, ne frustremini: divitiae si affluxerint [Al. fluxerint], neapponatis cor. Unum locutus est Deus, duo haec audivi: quia imperium [h. fortitudo] Dei est: Et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opus suum. 3 [h. psalm.] david cum esset in deserto Juda. [LXIII.] Deus [h. Deus Deus meus lu], fortitudo mea tu es, de luce consurgam ad le: Sitivit te anima mea, desideravit te caro mea: in terra invia et consitiente, ac sine aqua. Sic in sancto apparui tibi, ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam. Melior est enim misericordia tua quam vitae [Al. vita]: labia mea laudabunt te. Sic benedicam te [Al. tibi] in vita mea: in nomine tuo levabo manus [h. palmas] meas. Quasi adipe et pinguedine implebitur [h. satiabitur] anima mea,

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
