Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.76
Unproofread scanNot analysed yet
et labiis laudantibus canet [h. laudabit] os meum, Recordans tui in cubili meo: per singulas vigilias meditabor tibi. Quia fuisti auxilium meum, et in umbra alarum tuarum laudabo. Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero interficere [h. ad calamitatem] quaerunt animam meam: ingrediantur in extrema (h. inferiora] terrae. Congregentur in manus gladii: pars vulpium erunt. Rex autem laetabitur in Deo, laudabitur omnis quia jurat in eo: quia obstruetur os loquentium mendacium. victori canticum [h. psalm.] david. [LXIV.] Audi, Deus, vocem meam loquentis a timore [h. pavore] inimici serva vitam meam: Absconde me a consilio malignorum; a tumultu operantium iniquitatem. Quia exacuerunt quasi gladium linguam suam: tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum. Ut sagittarent in absconditis simplicem: subito sagittabunt eum, et non timebunt. Confortaverunt sibi sermonem pessimum, narraverunt, ut absconderent laqueos: dixerunt, quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio, et cogitationibus singulorum, et corde profundo. Sagittabit ergo eos Deus jaculo repentino: inferentur plagae eorum. Et corruent in semetipsos plagis [h. linguis] suis: fugient omnes qui viderint eos. Et timebunt omnes homines et annuntiabunt opus Dei, et opera ejus intelligent. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo: et exsultabunt omnes recti corde. victori carmen [h. psalm.] david cantici. [LXV.] Tibi silet /aus, Deust in Siont et tibi reddetur votum, Exaudi orationem, donec ad te omnis caro veniat. Verba iniquitatum praevaluerunt adversum me: sceleribus nostris tu propitiaberis. Beatus quem elegerit, et susceperis: habitabit enim in atriis tuis;