Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.79
Unproofread scanNot analysed yet
cantet [h. psallat] nomini tuo. Semper. Vertite [h. Ite], et videte opera Dei, terribilia consilia super filios hominum [h. Adam]. Convertit [Al. Convertet] mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in eo. Qui dominatur in fortitudine sua a saeculo, oculi ejus gentes aspiciunt; Qui increduli sunt, non exaltentur in semetipsis. Semper. Benedicite, populi, Deo nostro, et auditam facite vocem laudis ejus. Qui posuit animam nostram in vitam, et non dedit in commotionem pedes nostros. Probasti enim nos, Deus: igne nos conflasti sicut conflatur argentum. Introduxisti nos in obsidionem [Al. in rete]: posuisti stridorem in dorso nostro [h. lumbis nostris]: imposuisti homines super caput nostrum. Transivimus per ignem et aquam,