# Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.90

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, Incipit Liber Psalmorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-17-liber-pslamorum/34.90

[LXXIII.] Attamen bonus est Israel Deu his qui mundo sunt corde. Mei autem pene vacillaverunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. Quia aemulatus sum contra iniquos: pacem impiorum videns. Quod non recogitaverint de morte suae et firma sint vestibula eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo nutriti sunt ad superbiam: circumdederunt iniquitatem sibi. Processerunt a pinguedine oculi eorum: transierunt cogitationes cordis. Irriserunt, et locuti sunt in malitia calumniam, de excelso loquentes. Posuerunt in coetum os suum, et lingua eorum deambulavit in terra, Propterea convertetur populus ejus hic. et quis plenus invenietur in eis? Et dixerunt, quomodo novit Deus, et si est scientia in excelso. Ecce isti impii, et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. Ergone frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas. Et fui flagellatus tota die, et increpatio mea in matutinis. Et dixi, ti narravero sic:

---

Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp512/tmp512/tmp512.tmp512.opp-lat1.xml.
