Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.91
Unproofread scanNot analysed yet
ecce generationem filiorum tuorum reliqui. Et cogitavi ut intelligerem istud: labor est in oculis meis. Donec veniam ad sanctuaria [Al. sanctuarium] Dei: intelligam in novissimo [Al. novissimos] eorum. Verumtamen in lubrico posuisti eos: dejecisti eos ad interitum. Quomodo vastati sunt subito: defecerunt, consumpti sunt quasi non sint: Quasi somnium evigilantis: Domine, in civitate imaginem eorum ad nihilum rediges: Quia contractum est cor meum, et lumbi mei velat ignis fumigans. Et ego insipiens, et nescius: quasi jumentum factus sum [Al. eram] apud te. Et ego semper tecum, et tenebras manum dexteram meam. In consilium tuum deduces me.