Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.13
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis,et superexaltatus in saecula. Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus δη sxcula. Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. Benedictus es in firmamento coeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite coeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite aquae omnes, quae super coelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.