Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.17
Unproofread scanNot analysed yet
Et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem Deum, excepto Deo suo: A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: Neque enim est Deus alius, qui possit ita salvare. Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago, in provincia Babylonis. Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare signa ejus, quia magna sunt; et mirabilia ejus, quia fortia: