Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.2
Unproofread scanNot analysed yet
[Visio I.] Anno tertio regni Joiacim regis Juda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in [Al. tac. in ]Jerusalem, et obsedit eam: Et tradidit Dominus in manu ejus Joiacim regem Juda, et partem vasorum domus Dei Et asportavit in terram Sennaar in domum Dei sui, et vasa intulit in domum thesauri Dei sui. Et ait rex Asphanaz praeposito eunuchorum, ut introduceret de filiis Israel, cl de semine regio et tyrannorum, pueros, In quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, Et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, cl linguam Chaldaeorum. Et constituit eis rex annonam per singulos dies dc cibis suis, el de vino unde bibebat ipse; Ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. Fuerunt ergo inter cos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misael, el Azarias. Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino polus ejus, et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem. qui constituit vobis cibum et polum: Qui si viderit vultus vestros macilentiores prae caeteris adolecentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi. Et dixit Daniel ad Malassar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam, Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: