# Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.21

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, Incipit Liber Danielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.21

et cum feris pars ejus in herba terrae. Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei: et septem tempora mutentur super eum. In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: Donec cognoscant viventes, quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; Et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor: Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: Tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. Arborem quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad coelum, et aspectus illius in omnem terram: Et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius; Et esca omnium in ea, et subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis ejus commorantes aves coeli: Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad coelum, et potestas tua in terminos universae terrae. Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de coelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam; Attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore coeli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum: Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem: Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut bos comedes, et rore coeli infunderis: Septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, dei illud. Quod autem praecepit, ut relinqueretur germen radicum ejus, id est, arboris: Regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem esse coelestem. Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi. et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. Omnia venerunt super Nabuchodonosor regem. Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat. Respondi tque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni,

---

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp516/tmp516/tmp516.tmp516.opp-lat1.xml.
