# Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.26

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, Incipit Liber Danielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.26

Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, Purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Tunc ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. Unde rex Baltassar salis conturbatus est, et vultus illius immutatus est: sed et optimates ejus turbabantur. Regina autem, pro re quae acciderat regi, et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: Et proloquens ait: Rex, in aeternum vive: non te conturbent cogitations tuae, neque facies tua immutetur. Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo: Nam et rex Nabuchodonosor pater tuus, principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: Quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque, interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum, inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judae, quem adduxit rex pater meus de Judaea? Audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas: et scientia inlelligentiaque ac sapientia amplior inventa est in te. Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum sermonis hujus edicere. Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: Si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, Purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da: Scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. O rex, Deus altissimus, regnum et magnificentiam, et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae, tremebant et metuebant eum: Quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: Quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. Quando autem etevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, Depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: Et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: Fenum quoque ut bos comedebat, et rore coeli corpus ejus infectum est; Donec cognosceret quod potestatem babeat Altissimus in regno hominum

---

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp516/tmp516/tmp516.tmp516.opp-lat1.xml.
