Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.27
Unproofread scanNot analysed yet
et quemcumque voluetit, suscitabit super illud. Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia: Sed adversum Dominatorem coeli elevatus es, et vasa domus ejus allata sunt coram te: Et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae, vinum bibistis in eis? Deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: Porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc, quod exaratum est. Haec est autem scriptura, quae digesta est: