Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.29
Unproofread scanNot analysed yet
ex quibus Daniel nnus erat: Ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in co. Porro rex cogitabat constituere cum super omne regnum: unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis. Nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in aeternum vive: consilium inierunt cuncti principes regni,