# Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.32.1-16

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, 39.32.1 to 39.32.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.32.1

Quia coram co justitia inventa est in me: sed et coram le, rex, delictum non feci. Tunc rex vehementer gavisus est super eo. et Danielem praecepit educi de lacu: Eductusque est Daniel dc lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deu suo. Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: Et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores coram: Et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Tunc Dirius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis, habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. A me constitutum esi decretum, ui in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis. Ipse est enim Deus vivens, et internus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum. Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in coelo ct in terra: qui liberavit Danielem dc lacu Iconum. Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae. [Visio VII.] Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait: Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. Et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Prima quasi leaena, et alas habebat aquila': Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra; Et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit; et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, Et sie dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Post hoc.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp516/tmp516/tmp516.tmp516.opp-lat1.xml.
