Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.33
Unproofread scanNot analysed yet
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et lingua; ipsi servient; Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in bis, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Accessi ad unum dc assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus bis. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: Hae bestiae magnae quatuor, quatuor regna consurgent de terra. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, ct saeculum saeculorum. Post hoc volui diligenter discere dc bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, ct terribilis nimis, dentes et ungues ejus ferrei: Comedebat, et comminuebat, et reliquias pedibus suis conculcabat: et de cornibus decem, quae habebat in capite r et dc alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: