Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi de universis tales, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: Et steterunt in conspectu regis: et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum, super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno ejus. Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. [Visio II.] In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli, et magi, et malefici, et Cbaldaei, ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissem, steterunt coram rege.