Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.43
Unproofread scanNot analysed yet
Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. Et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim missus sum ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad in telligendum, ut te aflligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael unus de prineipibus primis venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.