# Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.45

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, Incipit Liber Danielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-21-liber-danielis-prophetae/39.45

pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? Et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum: cum ergo egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis, et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. [Cap. XI.] Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: Et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos coeli; Sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. Lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. Et confortabitur rex Austri: et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus. Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquitonis facere amicitiam; Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: Et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes ejus, et qui confortabant cani in temporibus. Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis: et abutetur eis; et obtinebit. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, et captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem aquilonis, Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam. Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: Et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus. Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus. et dejiciet multa millia, sed non praevalebit. Convertetur euim rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius: Et in fine temporum annorumque, veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent. Et veniet rex aquilonis, et comportabit aggerem,

---

Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp516/tmp516/tmp516.tmp516.opp-lat1.xml.
