Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.6
Unproofread scanNot analysed yet
somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. Respondit rex. et ait: Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam, quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: Sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni hariolo, et mago, et Chaldaeo. Sermo enim, quem tu, rex, quaeris, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebaturque Daniel et socii ejus, ul perirent. Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia, ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. Et interrogavit cum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. Et ingressus est domum suam, Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium: Ut quaererent misericordiam a facie Dei coeli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum caeteris sapientibus Babylonis. Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est: et Daniel benedixit Deo coeli, et locutus ait: Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam: Ipse revelat profunda, et abseondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. Tibi, Deus partum meorum, confiteor, leque laudo: quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi: Et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas;