Latin
Incipit Liber Ezrae
Jerome, Divina Bibliotheca 23. Liber Ezrae 43.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et surrexerunt principes patrum de Juda, et Benjamin, et sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia, in jumentis, in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo Dei sui.