Latin
Incipit Liber Ezrae
Jerome, Divina Bibliotheca 23. Liber Ezrae 43.76
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XI.] Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem; reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem, qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Jerusalem. Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit [Al. add. autem] unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.