# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 44

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, Praefatio Hieronymi In Librum Esther. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/44

Librum Esther variis translatoribus constat esse vitiatum, quem ego de archivis Hebraeorum relevans, verbum e verbo pressius transtuli. Quem librum editio Vulgata laciniosis hinc inde verborum sinibus trahit: addens ea quae ex tempore dici poterant, et audiri, sicut solitum est scholaribus disciplinis sumpto themate, excogitare, quibus verbis uti potuit qui injuriam passus est, vel ille qui injuriam fecit. Vos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Heb. studuistis intrare, et interpretum certamina comprobastis, tenentes Esther Hebraicum librum, per singula verba nostram translationem aspicite, ut possitis agnoscere, me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter sicut in Hebraeo habetur, historiam Hebraicam Latinae Linguae tradidisse. Nec affectamus laudes hominum, nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus: quia Deus dissipat ossa eorum qui hominibus placere desiderant (Psalm. lii, 6), et secundum Apostolum, qui ejusmodi sunt, servi Christi esse non possunt (Gal. i, 10).

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
