Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.14
Unproofread scanNot analysed yet
Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. Quod Mardochaeum non laluit, statimque nuntiavit reginae Esther: et illa regi, ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat. Quaesitum est, et inventum: et appensus uterque corum est in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.