# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.17-19

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, 45.17 to 45.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.17

Mense primo (cujus vocabulum est Nisan ) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Si tibi placet, decerne ut pereat: et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum, dixitque ad cum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit, de populo age quod tibi placet.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
