Latin
45.26 to 45.27
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.26-27
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. V. ]Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus. Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu. Quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus. Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quae est petitio tua? etiamsi dimidiam regni partem petieris, dabitur tibi. At illa respondit: Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi. Statimque rex, Vocate, inquit, cito Aman, ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat: