Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.33
Unproofread scanNot analysed yet
Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii, et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operio capite: narravitque Zares uxori suae, et amicis suis [Al. tac. suis] omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non potoris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.