Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.35
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et in famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens lacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.