# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.40

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, Incipit Liber Esther. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.40

Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas, quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri. At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat,corrigantur. Quomodo enim potero sustinere necem, et interfectionem populi mei? Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Judaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos. Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis [Al. regio] nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
