Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.42
Unproofread scanNot analysed yet
Mardochaeus autem, de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aereis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit, atque laetata est. Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae, eorum religioni et ceremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos Judaici nominis terror invaserat.