# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.43

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, Incipit Liber Esther. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.43

[Cap. IX.] Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca,ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos. Nullusque ansus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei. Quem principem esse palatii, plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
