Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.51
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. X.] Rex vero Assuerus, omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum, et quomodo Mardochaeus Judaici generis secundus a rege Assuero fuerit. et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent.