# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.55

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, Incipit Liber Esther. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.55

Hoc quoque principium erat in editione Vulgata, quod nec in Hebraeo, nec apud ullum fertur interpretum. Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. Erat autem de eo numero captivorum. quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda, et hoc ejus somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus et conturbatio super terram, et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae et ingens formido super terram. Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet, et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
