Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.56
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XII.] Morabatur autem eo tempore in aula regis, cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, nuntiavit super eo regi. Qui de utroque habita quaestione, confessos duci jussit ad mortem. Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. Praecepitque ei rex, ut in anla palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus. Aman vero filius Amadathi Bugaeus, erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus, pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti.