# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.57

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, Incipit Liber Esther. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.57

Hucusque Prooemium. Quae sequuntur, in eo loco posita erant, ubi scriptum est in volumine. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Quae in sola Vulgata editione reperimus. Epistolae autem hoc exemplar fuit. [Cap. XIII.] Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus, qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri unus qui sapientia et fide caeteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, indicavitmihi in Toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nustrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, jussimus, ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis: nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: ut nefarii homines una die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turba-

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
