Latin
45.58.18 to 45.58.27
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.58.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
Periculum meum in manibus meis est. Audivi a patre meo, quod tu, Domine, tulisses Israel de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres haereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: coluimus enim deos eorum. Justus es, Domine: et nunc eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute; sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, volunt tua mutare promissa, et delere haereditatem tuam, et claudere ora te laudantium, atque exstinguere gloriam templi et altaris tui, ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. Ne tradas. Domine, sceptrum tuum, his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos coepit saevire, disperde, Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis: tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et caeteri qui ei consentiunt. Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te. Domine, qui habes omnium scientiam, et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae. Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te.