# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.61.1-12

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, 45.61.1 to 45.61.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.61.1

Exemplar epistolae regis Artaxerxis, quam pro Judaeis ad totas regni sui provincias misit: quod et ipsum in Hebraico volumine non habetur. [Cap. XVI.] Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae obediunt jussioni, salutem dicit. Multi bonitate principum, et honore qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare; sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se fugere posse sententiam. Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cumculis conentur subvertere, dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quae geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. Unde providendum est paci omnium provinciarum. Nec putare debetis, si diversa jubeamus,ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum,ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. Et ut manifestius, quod dicimus, intelli- Agatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus susceptus est a nobis, et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. Nam Mardochaeum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther, cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: hoc cogitans, ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
