# Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.61.13-22

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, 45.61.13 to 45.61.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.61.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-24-liber-ester/45.61.13

Nos autem, a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario justis utentes legibus, et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. Unde cas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susis,et ipse qui machinatus est, et omnis cognatioejus pendet in patibulis: non nobis, sed Deo ei red— dente quod meruit. Hoc autem edictum, quod nuncmittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judaeis uti legibus suis. Quibus debetis esse admini— culo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertia decima die mensis duo— decimi, qui vocatur Adar. Hunc enim diem, om— nipotens Deus, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. Unde et vos, inter caeteros festos dies hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur, omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, pe— rire pro scelere. Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiter— num, pro exemplo contemptus, et inobedientiae. Explicit liber Esther. EXPLICIT CANON HEBRAICAE VERITATIS.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp519/tmp519/tmp519.tmp519.opp-lat1.xml.
