Latin
Chromatio a et Heliodoro episcopis Hieronymus presbyter in Domino salutem
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 1
Unproofread scanNot analysed yet
Mirari non desino exactionis vestrae instantiam: exigitis enim, ut librum Chaldæo sermone conscriptum, ad Latinum stylum traham, hbrum utique Tobiæ, quem Hebræi do calalogo divinarum Scriplurarum secantes, bis, quæ apocrypha memorant, manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguant enim nos Hebræorum studia, et imputant nobis, contra suum canonem Latinis auribus isia transferre. Sed melius esse judicans pharisæorum displicere judicio, et episcoporum jussionibus dcservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldæorum lingua sermoni Hebraico: utriusque linguæperitissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui: et quidquid illemihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario, sermonibus. Latinis exposui. Orationibus vestris mercedem hujus operis compensabo, cum gratum vobis didicero me, quod jubere estis dignati, complesse.