# Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 12

Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae, INCIPIT LIBER aTOBIÆ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-25-liber-tobiae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-25-liber-tobiae/12

[Cap. lV.] Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se To- Liam filium suum, dixitque ci: Audi, fili mi,.verba oris mei, et ca in corde tuo, quasi fundamentum construe. Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli; et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus: memor enim esse debes, quje et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias [Al. sepelies] cam circa me. Omnibus autem diebus vitae tuæ in mente habeto Deum: et cave, ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta a Domini Dei nostri. Exsubstantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciam tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto Misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Præmium enim bonum libi thesaurizas in die necessitatis. Quoniam eleemosyna ab onmi peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Fiducia magna erit curam summo Deo elccmosyna omuibus facientibus [ Al. qui faciunt J cam. Attende tibi, lili mi, ac omni fornicatione, et præter uxorem tuam, numquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in Luo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Quicumque tibi aliquid operatus fucril, statim ei mercedem restituo, et merces mercenarii tui apud tc omnino non rcmancat. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. Pauem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos Lege. Talem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. Consilium semper a sapiente perquire. Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp521/tmp521/tmp521.tmp521.opp-lat1.xml.
