Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 14
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. V. J Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque praecepisti mihi, faciam, pater. Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. Ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me liabeo, quod dum illi ostendetis, statim restituet. Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam.