Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 18
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. VI. Profectus est autem Tobias, et canis secutus cat eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. Et cxivit ut lavarct pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum cum. Quem expavescens Tobias clamavit roce magna, dicens: Domine, invadit me. Et dixit ci angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes ejus. Tunc dixit ci angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt euim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via •cætera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civita- A tem Medorum. Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obscero te, Azaria frater, ut dicas mihi, quod remedium habebunt ista, qu:c de pisce servare jussisti? Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad cos. a Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.