# Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 19

Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae, INCIPIT LIBER aTOBIÆ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-25-liber-tobiae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-25-liber-tobiae/19

Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut mancamus T Respondensque angelus, ait: Est iiic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, cl hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter cam. Tibi debetur omnis substantia eus, et oportet cam ic accipere conjugem. Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. Tunc respondit Tobias, ctdixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt, sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. Timeo ergo, ne forte et milii hirc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, depcnam senectutem illorum cum tristitia ad inl'eros. Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest dæmonium. iii namque qui conjugium ila suscipiunt, ut Deum a se et a; sua mente excludant, et sux libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos. Tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, L nisi orationibus vacabis cum ca. Ipsa autem noctc, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut lilii ex vobis procreentur incolumes. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semiue Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp521/tmp521/tmp521.tmp521.opp-lat1.xml.
