Latin
3 to 4
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rcge, habuisset decem talenta argenti: et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui crat cx tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus fro eo, et lilios Israel exosos haberet in conspectu suo, Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis; esurientes alebat, nudisque vestimenta prahcbat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.