Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 34
Unproofread scanNot analysed yet
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei do omnibus bonis, quæ circa illum ostenderat Deus. Et per septem dies cpulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.