# Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 36

Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae, INCIPIT LIBER aTOBIÆ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-25-liber-tobiae/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-25-liber-tobiae/36

Et vocantes cum, pater scilicet et filius, tulerunt cum in partem: et rogare coeperunt, ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant, acceptam habere. Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere: quoniam elcemosynaa morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam. Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animæ sIx. Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derclinquebas prandium tuum, et mortuos abscondcbas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Et nunc misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, qui astamus ante Dominum. Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in facicm suam. Dixitque eis angelus: Pax vobis, nolite timere. Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dci eram: ipsum benedicite, et cantate il- Ii. Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deam, et narrate omnia mirabilia ejus. Et cum hxc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum, et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp521/tmp521/tmp521.tmp521.opp-lat1.xml.
