Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 37
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XIII.] Apericns autem Tobias senior os suum benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et ill omnia sæcula regnum tuum, quoniam tu flagellas et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam. Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum: quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire cos, quia non est alius Deus omnipotens præter cum. Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Aspicite ergo quæ tecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. Ego autem in terra captivitatis mee confitebor. . . . . quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. Convertimini itaque, peccatores, et facite justitiam coram bco, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. Ego autem, et anima mea in a eo lætabimur.