Latin
PRÆFATIO HIERONYMI IN LIBRUM a JUDITH
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 1
Unproofread scanNot analysed yet
[Apud Hebræos liber Judith inter apocrypha le- gi tur: cujus auctoritas ad roboranda illa quæ in contentionem veniunt, minus a idonea judicatur. b Chaldæo tamen sermone conscriptus, inter historias computatur. Sed quia hunc lihrum c Synodus Nicæna In numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestræ, immo exactioni: et sepositis occupationibus, quihus vehementer arctabar, huic unam lucubratiunculam dedi, mogis sensum e sensu', quam ex verbo verbum transferens. e Multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi: sola ca, quæ intelligentia integra in verbis Chaldæis invenire potui, Latinis expressi. Accipite f Judith viduam, castitatis exemplum, ct triumph:'li laude, perpetuis cam præconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit, qui castitatis ejus remunerator, virtutem ci talem tribuit, h ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem supcraret.