# Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 1

Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, PRÆFATIO HIERONYMI IN LIBRUM a JUDITH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/1

[ Apud Hebræos liber Judith inter apocrypha le- gi tur: cujus auctoritas ad roboranda illa quæ in contentionem veniunt, minus a idonea judicatur. b Chaldæo tamen sermone conscriptus, inter historias computatur. Sed quia hunc lihrum c Synodus Nicæna In numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestræ, immo exactioni: et sepositis occupationibus, quihus vehementer arctabar, huic unam lucubratiunculam dedi, mogis sensum e sensu', quam ex verbo verbum transferens. e Multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi: sola ca, quæ intelligentia integra in verbis Chaldæis invenire potui, Latinis expressi. Accipite f Judith viduam, castitatis exemplum, ct triumph:'li laude, perpetuis cam præconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit, qui castitatis ejus remunerator, virtutem ci talem tribuit, h ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem supcraret.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp522/tmp522/tmp522.tmp522.opp-lat1.xml.
